monumenta.ch > Hieronymus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 40
Cumque et haec fecerit, ut corriperet delinquentes, et emendaret errantes, nec sic quidem redierunt ad eum, dicit Dominus. Qui non solum illo tempore, sed quotidie mittit mortem in via Aegypti, ut qui Aegyptiam triverit semitam, audiat moriens docentem Apostolum: Quod enim mortuus sum, mortuus sum peccato; quod autem vivo, vivo Deo . Et in alio loco: Si mortui sumus cum Christo, simul etiam vivemus cum eo . Et iterum: Semper mortificationem Iesu in corpore meo porto . Et rursum: Vivo autem iam non ego, sed vivit in me Christus . Hac morte vivificare nos vult Dominus, ut morientes peccato, vivamus Deo.